IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GAGNOAËNSIS*
IN LITORIS EBURNEI FINIBUS NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR GAGNOAËNSIS, CUIUS
METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
NOMINIS
Cum in Litore Eburneo catholica fides haud parva cepisset incrementa, quae
pastorali Episcoporum cura consociata cum alacri opera cleri loci ac
missionariorum videntur posse in futurum augeri, Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit
nuper ut in eadem Natione novae Provinciae ecclesiasticae constituerentur. Nos
vero pro summo Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici
gregis salute solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus.
A metropolitana Ecclesia Abidianensi distrahimus dioeceses Gagnoaënsem,
Daloaënsem, Manensem et Sancti Petri in Litore Eburneo atque ex his efficimus
Provinciam ecclesiasticam Gagnoaënsem, cuius Sedes princeps erit
Eccelesia Gagnoaënsis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis
metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium
propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses uti suffraganeas.
Insuper Venerabilem Fratrem Natalem Kokora-Tekry, hactenus Episcopum
Gagnoaënsem, Archiepiscopum Metropolitam Gagnoaënsem renuntiamus, cunctis factis
iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus committimus
perficienda Venerabili Fratri Ianuario Bolonek, Archiepiscopo titulo Madaurensi
atque in Litore Eburneo Apostolico Nuntio, onere imposito mittendi sincerum
exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, pp. 537-538
© Copyright
1994
- Libreria Editrice Vaticana