The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IASIKANENSIS*

 NOVA IN GANACONDITUR DIOECESIS

 

Progrediens usque prosperitas communitatis catholicae Ganensis non ipsi solum adfert Pastori Ecclesiae supremo omnique simul Episcoporum ibidem conferentiae gaudium honoremque, sed optimam ostendit etiam spem brevi futurum ut plures ac maiores christianae evangelizationis fructus iisdem locis percipiantur. Quo autem crescens ille christifidelium numerus propiore quadam pastorali cura coleretur efficientiusque venturam ad vitae suae aetatem dirigeretur, suasum iam pridem est ut latioribus dioecesium divisis finibus tractabiliores passim constituerentur ecclesiasticae diciones, quarum cuique proprius praeesset vigilans praesul. Cogitamus itaque hodie dioecesim KetaŽnsem-HoŽnsem, cuius pars visum est ut sui iuris efficeretur communitas. Re proin diutius perpensa exceptisque undique eorum sententiis quorum intererat, haec quae subsequuntur apostolica Nostra decernimus fierique iubemus auctoritate. Septentrionalem memoratae dioecesis plagam, in praesentia nempe urbes complectentem vulgari nomine Jasikan, Kadjebi, Kete-Krachi, Nkwanta abducimus inde in novamque convertimus dioecesim posthac Iasikanensem rite nuncupandam, quam simul suffraganeam subdimus metropolitanae Ecclesiae AccraŽnsi atque iurisdictioni ipsius Congregationis pro Gentium Evangelizatione submittimus. Eius praeterea episcopalem collocamus sedem in civitate ipsa Jasikan ubi aedem sacram Deo ad honorem sancti Francisci Klaver ad gradum evehimus dignitatemque liturgicam templi Cathedralis inibique episcopi instituimus sedem. Ob peculiaria nunc illic adiuncta temporum ac locorum permittimus ut pro canonicorum capitulo dioecesani destinentur et fructuose usurpentur consultores ad canonum normas. Reliqua mandamus ut ad amussim iisdem e sacris canonibus perficiantur atque in posterum administrentur. Nec dubitamus haec singula exsequenda commendare Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi et ipsi in Gana Apostolico Nuntio, onere addito ad dictam Congregationem pro Gentium Evangelizatione germanum actus exemplum completae illius exsecutionis perferendi, contrariis quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus, firmiter sane confisi haec provida Nostra consilia evangelizationis causae eos inter homines plurimum profutura atque universo Ecclesiae Catholicae in Gana salutifero operi magis in dies auxiliatura.

Datum Romae apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 602-603

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top