The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ODIENNENSIS*

IN LITORE EBURNEO NOVA CONDITUR DIOECESIS ODIENNENSIS

 

Ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Litore Eburneo eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum est nuper ut in eadem Natione nova constituatur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ianuarii Bolonek, Archiepiscopi titulo Madaurensis atque in Litore Eburneo Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Korhogoënsi hucusque dioecesi separamus territorium districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur Odienné; a Manensi autem dioecesi seiungimus territorium districtus civilis Touba; a Daloaënsi denique dioecesi distrahimus territorium districtuum civilium Séguéla et Mankono; ex iisque novam condimus dioecesim Odiennensem, quam hoc ipso die constitutae metropolitanae Ecclesiae Korhogoënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Odiené atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Augustini dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc quidem Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, pp. 538-539

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top