IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DAMONGOËNSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS DAMONGOËNSIS
Nuper est petitum ut in Gana nova constitueretur dioecesis quo efficacius
consuleretur aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in eadem
Natione degentium. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature
perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, admotam postulationem
censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui gravissimo fungimur munere Pastoris
et Patris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Tamalensi archidioecesi separamus
territorium districtuum civilium patrio sermone nuncupatorum « Western Gonja»
et « Bole »; ex eoque novam condimus dioecesim Damongoënsem, quam memoratae
metropolitanae Ecclesiae Tamalensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in urbe « Damongo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem
sanctae Annae dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet
Venerabilis Frater Andreas Dupuy, Archiepiscopus titulo Saelesiensis atque in
Gana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta conficienda
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito
mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 544
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana