IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IALINGÖENSIS*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IALINGÖENSIS
Quo efficacius consuleretur aeternae spirituali saluti atque regimini
Christifidelium in Nigeria degentium, nuper est petitum ut in eadem Natione nova
dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis
Fratris Caroli Mariae Viganò, Archiepiscopi titulo Ulpianensis atque in Nigeria
Apostolici Pronuntii, admotae postulationi concedendum esse putaverunt. Nos
igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Yolaënsi dioecesi
separamus territorium regionis civilis patrio sermone nuncupatae «Taraba »; ex
eoque novam condimus dioecesim Ialingoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae
Iosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe «
Jalingo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Augustini dicatum,
ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater
Carolus Maria Viganò, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito
mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die tertio mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, p. 543
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana