Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KONONGENSIS-MAMPONGANA*

 QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS
KUMASIENSI ET SUNYANIENSI, NOVA IN GANA CONSTITUITUR
DIOECESIS, NOMINE KONONGENSIS-MAMPONGANA

 

Cum ad aeternam gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius consulendum postulatum sit ab hac Apostolica Sede ut in Gana, quibusdam seiunctis territoriis a duabus circumscriptionibus ecclesiasticis, nova conderetur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, admotis precibus libenter concedendum esse putaverunt. Nos igitur, Quibus supremum creditum est munus universae Ecclesiae moderandae, eiusdem Congregationis sententiam excipientes ratamque habentes, haec statuimus et decernimus. A dioecesi Kumasiensi distrahimus territorium septentrionale districtuum civilium qui vulgo appellantur Afigya-Sekyere, Asante-Akim North, Asante-Akim South, Ejisu-Juabeng, Ejura-Sekyedumasi, Kwabre, Sekyere East, Sekyere West, et etiam a dioecesi Sunyaniensi territorium distrahimus districtuum civilium vulgo Sene et Atebubu; ex iis omnibus novam condimus dioecesim Konongensem-Mamponganam appellandam. Statuimus insuper ut constituta dioecesis suffraganea sit Metropolitanae Ecclesiae Litoris Capitis atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxia. Huius conditae Ecclesiae sedem ponimus in urbe vulgo Mampong, templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Pauli dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus. Praecipimus deinde, ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat adiutorium, ut ibidem Collegium Consultorum, ad normam iuris communis quam primum instituatur. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, Archiepiscopum titulo Saelesiensem et Apostolicum in Gana Nuntium, legamus. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium  Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 604-605

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana