Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAMPENSIS*

 IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS CAMPENSIS

 

Cum ob amplum territorium numerumque simul fidelium suae dioecesis eorundem spirituali saluti navitate, qua cuperet, haud posset consulere, Venerabilis Frater Daniel Franciscus Walsh, sacrorum Antistes Renensis-Campensis, audita Conferentia Catholicorum Episcoporum Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, ab hac Apostolica Sede nuper petivit ut, seiuncto quodam territorio ex ipsa dioecesi, nova conderetur Ecclesia. Nos, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius gregis Dominici, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Augustino Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus: a dioecesi Renensi-Campensi separamus integrum territorium civilium municipiorum quae patrio sermone nuncupantur « counties » quaeque sunt: Clark, Lincoln, White Pine, Nye et Esmeralda, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Campensem, iisdem circumscriptam finibus, quibus praefata municipia, simul sumpta, nunc terminantur. Quam ob rem titulus Campensis, dioecesi Renensi adnexus, ab eadem in posterum aufertur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Las Vegas » ponimus, ibique exstanti Cathedrali templo, Deo in honorem Sancti Angeli Custodis, vulgo « Guardian Angel », dicato, gradum ac dignitatem Cathedralis templi confirmamus cum omnibus propriis insignibus, privilegiis et honoribus. Praeterea dioecesim Campensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Francisci in California eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Francisci in California subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quibus dioecesani Praesules fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut ibidem constituatur, ad normam iuris communis, Collegium Consultorum, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem debent obvenire e divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad mensam episcopalem Renensem-Campensem pertinuerunt. In iis autem quae spectant ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur.

Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris sede vacante a electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta ac documenta, quae ad novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Renensi-Campensi ad Curiam Campensem quam primum transmittantur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Augustino Cacciavillan, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 677-679

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana