The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CASSOVIENSIS*

 INTRA SLOVAKIAE FINES CONDITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA, CASSOVIENSIS SCILICET, QUAE AD DIGNITATEM
ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR

 

Pastorali quidem permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Domini beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Ideo Nos, felicioribus in Slovakiae finibus exstantibus condicionibus, aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expleantur. Quapropter postulatis occurrentes Venerabilis Fratris Ioannis Sokol, Archiepiscopi Tyrnaviensis, qui flagitavit ut, disiunctis quibusdam territoriis eiusdem provinciae ecclesiasticae Tyrnaviensis, quae nunc Bratislaviensis-Tyrnaviensis nuncupatur, nova constitueretur provincia ecclesiastica Cassoviensis, Episcoporum Slovakiae audita conferentia, favente Venerabili Fratre Aloisio Dossena, Archiepiscopo titulo Carpitano et in Slovakia Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status Sectionis de Rationibus cum Civitatibus, ex sententia Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Novam Provinciam ecclesiasticam condimus Cassoviensem appellandam et eam archiepiscopalis metropolitanae sedis fruentem dignitate iuribus privilegiisque, quae complectetur Ecclesiam eiusdem nominis et dioeceses Scepusiensem et Rosnaviensem. Episcopum pro tempore statu et gradu Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Aloisium Dossena, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et tricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 9, pp. 776-777

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top