IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
HAZARIBAGANA*
NOVA CONDITUR DIOECESIS IN INDIA, HAZARIBAGANA APPELLANDA
Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et
efficacius consulendum petitum sit ut in India nova constitueretur dioecesis,
Nos, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa
auditoque pariter faventi voto quorum interest, Apostolica Nostra potestate haec
statuimus et decernimus. A Daltonganiensi dioecesi separamus territorium
districtuum civilium, qui patrio nuncupantur sermone Hazaribag, Kodarma, Chatra
et Bokaro, excepta parte orientali Bokaro quae pertinere pergit ad dioecesim
Iamshedpurensem; ex iisque novam constituimus dioecesim Hazaribaganam
appellandam, quam Metropolitanae Ecclesiae Ranchiensi suffraganeam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius
limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Iubemus insuper ut Episcopi
sedes in urbe vulgo Hazaribag ponatur, in templo quod Transfigurationi Domini
Nostri Iesu Christi est dicatum quodque ad gradum et dignitatem Ecclesiae
cathedralis evehimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec
omnia ad perficienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo
Sestensem et Apostolicum in India Pro-Nuntium, legamus. Re tamen ad exitum
perducta, documenta apparentur quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Has denique Apostolicas sub plumbo
Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 983-984
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana