IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KHUNTIENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KHUNTIENSIS
Magnopere licuit universis nuper spectantibus laetari in Domino
gratularique simul tam pastoribus quam fidelibus ipsis de singulari quidem vitae
pietatis operae catholicae flore atque augmento intra Ranchiensis Archidioecesis
fines. Quin immo tantum inibi effloruerunt res vigueruntque Ecclesiae instituta,
ut apprime visum sit eiusdem dicionis partes nonnullas seiungere in novamque
convertere dioecesanam communitatem, quo nempe efficientius omnis gubernetur
illic apostolatus et evangelizationis celerius provehatur opus. Secundum
consilia igitur ac decreta Venerabilium Fratrum Nostrorum et Praesulum causis
praepositorum apud Congregationem pro Gentium Evangelizatione ipsi Nos de
praeteritis gaudentes fidentesque de futuris, haec quae subsequuntur summa
Apostolica Nostra edicimus potestate fierique iubemus. Novam in India condimus
dioecesim nomine ipso Khuntiensem quae duobus videlicet Decanatibus constet «
Khunti » et « Torpa » meridionali sitis in regione memoratae Archidioecesis
Ranchiensis, a qua legitime proin secernuntur et sui iuris in dioecesim
constituuntur. Hanc praeterea dicionem dioecesanam Ecclesiae ipsi Metropolitanae
Ranchiensi suffraganeam facimus, cuius cathedram episcopi in templo collocari
volumus ad honorem Sancti Michaelis Archangeli dicato in urbe « Khunti ». Cetera
singula eandem ad dioecesis constitutionem pertinentia praecipimus ut canonicis
ex legibus quam accuratissime temperentur. Plurima denique inde prospicientes
iam nunc spiritalia emolumenta in dilectissimum populum Indiae catholicum
emanatura, decernimus ut haec Constitutio Apostolicis edita Litteris tum in
praesens rata sit tempus tum in omne venturum, contrariis quibuslibet rebus
neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Aprilis anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri decimo et septimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 681-682
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana