Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTAE CLARAE*

 IN CUBA NOCA CONDITUR DIOECESIS SANCTAE CLARAE

 

Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium, Venerabilis Frater Ferdinandus Prego Casal, sacrorum Antistes Centumfocensis-Sanctae Clarae, audita Conferentia Episcoporum Catholicorum Cubae, ab hac Apostolica Sede petivit ut, duobus distractis territoriis a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. A Centumfocensi-Sanctae Clarae dioecesi separamus sive integrum territorium civilis provinciae patrio sermone « Villa Clara » nuncupatae sive territorium civilis provinciae « Sancti Spiritus » praeter illam partem pertinentem ad paroecias « San Francisco de Paula « et « Santísima Trinidad » in urbe « Trinidad » sitam; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Sanctae Clarae appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta territoria, simul sumpta, in praesens terminantur: quam ob rem titulum Sanctae Clarae dioecesi Centumfocensi adnexum, ab eadem auferimus. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Santa Clara » ponimus, ibique exstans Concathedrale templum, Deo in honorem Sanctae Clarae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis templi evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.

Praeterea dioecesim Sanctae Clarae suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Cuba eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Cuba subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris communis Collegium Consultorum, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad mensam episcopalem Centumfocensem-Sanctae Clarae pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti quidem sacerdotes, studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur.

Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia dioecesis Centumfocensis-Sanctae Clarae ad Curiam Sanctae Clarae quam primum transmittantur. Quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Beniamino Stella, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Cubana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 679-681

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana