IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TELLICHERRIENSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA TELLICHERRIENSIS CONSTITUITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES ERIT ECCLESIA EIUSDEM NOMINIS
Spirituali bono Christifidelium Ecclesiae Syro-Malabarensis providere cupiens,
haec Apostolica Sedes anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio Eparchiam
Tellicherriensem constituit. Anno quidem millesimo nongentesimo septuagesimo
tertio, memorata Eparchia divisa, nova Eparchia Manantoddiensis est condita.
Anno autem millesimo nongentesimo octogesimo tertio, quadam parte distracta ex
eadem Eparchia Tellicherriensi, Eparchia Thamarasserrensis efformata est. Cum
nunc opportunum videatur eas, quas diximus, Eparchias in ecclesiasticam
Provinciam erigere quo ipsae Ecclesiae artiore inter se cohaereant vinculo
debitoque honore augeantur, Nos, gravissimo fungentes munere Supremi Pastoris,
hanc sententiam accipiendam esse censemus. Audito igitur Venerabili Fratre
Nostro Achille S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate Provinciam ecclesiasticam
Tellicherriensem constituimus, cuius Ecclesia princeps erit Eparchia hucusque
Tellicherriensis, quam ad gradum et dignitatem Metropolitanae Sedis evehimus,
omnibus tributis iuribus, officiis ac privilegiis huiusmodi Sedium propriis,
assignantes eidem uti suffraganeas Eparchias Manantoddiensem et
Thamarasserrensem. Quae mandavimus ad effectum adducantur secundum normas
Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium actique negotii congrua documenta ad
memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibus libet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 985-986
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana