IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TUNETANA*
PRAELATURA TERRITORIALIS TUNETANA
AD STATUM
CONDICIONEMQUE DIOECESIS ATTOLLITUR
Antiquorum istius loci annalium repetentes memoriam, qui clara tradunt
monumenta eximiasque fidei testificationes, bene iuvante Domino, futuro quoque
de tempore exoptamus ut felix capiat incrementum Domini salus et uberem messem
ager iste fundat. Nos autem pro virili parte contendimus ut ecclesiastica
instituta propositis his concinantur. Ideo Venerabilis Fratris Fouad Twal,
Tunetanae praelaturae territorialis Pastoris, occurrere libenter postulatis
volumus, petentis ut sua Sedes ad dioecesis gradum attollatur. Itaque de
consilio Congregationis pro Episcopis, favente Venerabili Fratre Edmundo Farhat,
Archiepiscopo titulo Bibliensi et in Tunesia Apostolico Nuntio, Tunetanam
territorialem Praelaturam, Apostolicae Sedi immediate subiectam, ad gradum
dioecesis evehimus, iisdem superioribus retentis finibus atque omnibus iuribus
officiisque congruentibus concessis secundum iuris canonici praescripta. Insuper
Venerabilem Fratrem Fouad Twal titulo personali archiepiscopali honestamus. Haec
omnia ut expediantur, Apostolicum Nuntium, quem antea memoravimus, legamus,
facta videlicet facultate quemlibet alium virum subdelegandi in ecclesiastica
dignitate constitutum. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,
quorum exempla sincera ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis
rebus minime quibusvis obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et tricesimo mensis Maii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 9, p. 775
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana