The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DIUGUENSIS*

 IN BENINO NOVA CONDITUR DIOECESIS DIUGUENSIS

 

Quo aptius proveheretur aeterna salus Christifidelium commorantium in Benino itemque eorum regimini efficacius consuleretur antea est petitum ut in eadem Natione nova constitueretur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis atque in Benino Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Natitinguensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Djougou, Bassila, Copargo et Ouake; ex eoque novam condimus dioecesim Diuguensem, quam metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Djougou atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sacri Cordis dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Andreas Dupuy, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc quidem Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1076-1077

 

Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top