IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MBAIKENSIS*
IN REPUBLICA AFRICAE MEDIAE NOVA CONDITUR DIOECESIS
MBAIKENSIS
Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini
Christifidelium in Republica Africae Mediae degentium, nuper est petitum ut e
divisa archidioecesi Banguensi nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi
pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque
pariter faventi voto Venerabilis Fratris Didaci Causero, Archiepiscopi titulo
Metensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi concedendum
esse putaverunt. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab
archidioecesi Banguensi separamus territorium Praefecturae civilis patrio
sermone nuncupatae «Mbaiki»; ex eoque novam condimus dioecesim Mbaikensem, quam
metropolitanae Ecclesiae Banguensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in urbe « Mbaiki » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem
sanctae Ioannae d'Arc dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus;
cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet
ad exitum Venerabilis Frater Didacus Causero, quem diximus, quique, re acta,
curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito
mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 986-987
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana