The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IMPHALENSIS*

 IN INDIAE FINIBUS CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA IMPHALENSIS, CUIUS METROPOLITANA

 

Cum Ecclesia catholica in Indiae finibus, hisce postremis temporibus Episcoporum, sacerdotum, religiosorum virorum et mulierum necnon Christifidelium consociata opera, passim laeta cepisset incrementa, quo aptius iisdem - cunctis perhiberetur meritum laudis testimonium eorumque simul animi confirmerentur ad magis in dies sedula navitate adlaborandum in spirituale bonum commune, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit ut in eadem Natione novae Provinciae ecclesiasticae constituerentur. Nos vero pro summo Apostolico, quo fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Shillongensi distrahimus dioeceses Imphalensem et KohimaŽnsem atque ex his efficimus novam Provinciam ecclesiasticam Imphalensem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Imphalensis, quam ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus tributis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem alteram, quam diximus, dioecesim uti suffraganeam. Insuper Venerabilem Fratrem Iosephum Mittathany, hactenus Episcopum Imphalensem, Archiepiscopum Metropolitam Imphalensem renuntiamus, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi atque in India Apostolico Pronuntio, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad memoratam Congregationem. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1082-1083

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top