IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAFANCANA*
NOVA IN NIGERIA CONSTITUITUR DIOECESIS KAFANCANA APPELLANDA
Cum ad aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et
efficacius consulendum Nobis concreditum sit munus, venturae omnium
christifidelium prosperitati prospicere festinamus. Cum huiusmodi petitum sit ut
in Nigeria nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi,
re mature perpensa, favorabili habito voto Venerabilis Fratris Caroli Mariae
Viganò, Archiepiscopi titulo Ulpianensis et in Nigeria Apostolici Pro-Nuntii,
auditisque eorum quorum interest votis, admotis precibus libenter concedendum
esse putaverunt. Nos igitur eiusdem Congregationis sententiam excipientes
ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate haec statuimus et decernimus.
Territoria districtuum civilium vulgo Kaura, Jema'a et Jaba ab archidioecesi
Iosensi, necnon Kauru, Lere et Zangon Kataf ab archidioecesi Kadunaënsi
distrahimus; ex iisque novam constituimus dioecesim Kafancanam appellandam, quam
metropolitanae Ecclesiae Kadunaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Iubemus insuper ut
Episcopi sedes in urbe vulgo Kafanchan ponatur, in templo Sancto Petro Claver
dicato, quod simul ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus.
Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Viganò, quem supra diximus, legamus. Re
tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique
Constitutionem Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1085-1086
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana