IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OTUKPOËNA*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR OTUKPOËNA DIOECESIS
Gravissimis in muneris Nostri officiis cotidie vigilanter implendis ea quoque
consilia inceptaque potissimum curamus persequenda quibus non tantum in
universum populi Dei saluti aeternae quam efficacissime consulatur sed
nominatim in missionum sacrarum regionibus totum evangelizationis opus quam
sapientissime prosperetur. Cum igitur ab hac postulatum sit Sede Apostolica ut
in Nigeria dioecesis ipsa Makurdensis divideretur, unde nova ecclesialis
communitas excitaretur ad commodiorem totius Catholici populi inibi degentis
gubernationem, oblatis nihil quidem dubitamus obsequi sic precibus singulaque
haec sequentia fieri graviter iubere, apostolicae potestatis Nostrae usi nimirum
plenitudine. Per has videlicet litteras loca seu oppida et fines civiles, quibus
sunt nomina Otukpo, Ado, Apa, Ogbadibo, Oju et Okpokwu, a superius commemorata
dioecesi seiungimus ex quibus novam condimus ecclesiasticam circumscriptionem
nomine indito Tukpoënae dioecesis quam suffraganeam simul constituimus
metropolitanae ecclesiae Abugensi. Episcopalem dein huius dicionis sedem in
civitate vulgo Otukpo collocamus ubi aedem sacram Deo ad honorem Sancti
Francisci dicatam ad gradum evehimus dignitatemque templi cathedralis, additis
iuribus cunctis et privilegiis quae id genus congruunt ad sacros canones
aedificiis. Quo autem religiosius haec omnia optatum perducantur ad effectum
destinamus Pro-Nuntium ipsum apud Nigerianam nationem, Venerabilem Fratrem
Carolum Mariam Viganò, Archiepiscopum titulo Ulpianensem, vel quem ex more
legeque is delegaverit, necessariis factis iam facultatibus. Re vero peracta
documentorum singulorum certa veraque exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione rite transmittantur. Quandoquidem novam hanc dioecesium in
Nigeria ordinationem plurimum confidimus Ecclesiae Catholicae commoditati et
Evangelii propagationi profuturam, has ideo Litteras omnem vim suam tam nunc
exserere volumus quam in posteros usque annos, contrariis quibusvis causis aut
casibus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae apud S. Petrum die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri decimo septimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1083-1084
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana