Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITATIS QUESADENSIS*

 IN COSTARICA NOVA CONDITUR DIOECESIS CIVITATIS QUESADENSIS

 

Maiori Christifidelium bono studentes consulere sacrorum Antistites Conferentiae Episcoporum Costaricae unanimo consensu ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam seiunctis territoriis a dioecesibus Alaiuelensi et Tilaranensi, nova dioecesis conderetur, quo aptius ibidem provideretur pastoralibus necessitatibus. Nos vero, favente eidem rei Venerabili Fratre Hyacintho Berloco, Archiepiscopo titulo Fidenatensi et in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis enixis precibus libenter obsecundandum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus: a dioecesi Alaiuelensi separamus territorium pagorum nuncupatorum San Carlos, Los Chiles et Sarapiquí et a dioecesi Tilaranensi seiungimus territorium pagorum vernacula nempe Upala et Guatuso nominatorum qui ad superius modo commemoratam adhuc pertinuerunt dioecesim atque ex ita distractis territoriis novam constituimus Civitatis Quesadensis dioecesim appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicti pagi simul sumpti, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe Ciudad Quesada ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Caroli Borromeo dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Civitatis Quesadensis suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Sancti Iosephi in Costarica eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut quam primum ibi ad normam iuris constituatur collegium consultorum, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem obvenire debent e divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad mensas episcopales dioecesium Alaiuelensis et Tilaranensis pertinuerunt.

In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur quidem praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit, selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertinent, a Curiis Alaiuelensi et Tilaranensi ad Curiam Civitatis Quesadensis quam primum transmittantur. Quae praescripsimus, perducet ad exitum Venerabilis Frater Hyacinthus Berloco, quem diximus, cuique tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis de more remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1086-1088

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana