IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RATNAPURENSIS*
INTRA SRILANKAE FINES NOVA CONDITUR DIOECESIS RATNAPURENSIS
Ad aptius consulendum in Srilanka evangelizationis operi, quod primarium est
officium Ecclesiae, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules
Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa
auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt ibidem
novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere
Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Gallensi dioecesi separamus partem
septemtrionalem eius territorii; ex eaque novam constituimus dioecesim ab urbe
principe eiusdem regionis Ratnapurensem appellandam, quam metropolitanae
Sedi Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt
ac fines territorii Provinciae civilis « Sabaragamuwa » nuncupatae. Praeterea
iubemus Episcopi cathedram poni in templo Deo in honorem Sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli dicato, in urbe « Ratnapura » exstanti, quod ad dignitatem
ecclesiae Cathedralis evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri
Osvaldo Padilla, Archiepiscopo titulo Piensi atque in Srilanka Apostolico
Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad
Congregationem, quam diximus, remittendi. Volumus denique singula et omnia hisce
Apostolicis Litteris decreta plene vim sortiri suam tam nunc quam in posterum
usque tempus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 2, pp. 141-142
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana