IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DOMINAE NOSTRAE MARTYRUM LIBANENSIUM
IN CIVITATE
MEXICANA*
EPARCHIA DOMINAE NOSTRAE MARTYRUM LIBANENSIUM
IN CIVITATE
MEXICANA PRO MARONITIS CONDITUR
Cum Christifideles Ecclesiae Antiochenae Maronitarum, qui iamdudum in
Mexicanam Nationem migraverunt, consociata praesertim opera presbyterorum sui
ritus, laeta incrementa, Deo benignissimo dante, feliciter cepissent, visum est
ipsam Maronitarum communitatem in Eparchiam erigere ad aptius consulendum bono
eorundem fidelium. Nos igitur in beati Petri Cathedra constituti deque universo
Dominico grege solliciti, auditis Sua Beatitudine Nasrallah Petro S.R.E.
Cardinale Sfeir, Patriarcha Antiocheno Maronitarum cum Synodo Episcoporum
eiusdem Ecclesiae necnon Venerabilibus Fratribus Sergio Obeso Rivera,
Archiepiscopo Metropolita Ialapensi et Praeside Conferentiae Episcopalis
Mexicanae atque Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in eadem
Natione Apostolico Nuntio, libentes excipientes sententiam Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus Nobis hoc ipso die relatam ab eius Praefecto Venerabili
Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinale Silvestrini, summa Apostolica potestate
constituimus Eparchiam Dominae Nostrae Martyrum Libanensium in Civitate
Mexicana pro Maronitis, quos diximus, cunctis factis propriis iuribus atque
obligationibus. Haec quidem res reliquaque secundum normas Codicis Canonum
Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de hoc absoluto negotio sueta
documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique
Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Pietrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 3, pp. 228-229
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana