Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

REZEKNENSIS-AGLONENSIS*

IN LETTONIA NOVA CONDITUR DIOECESIS REZEKNENSIS-AGLONENSIS

 

Ad aptius consulendum spirituali saluti atque regimini Christifidelium, Venerabilis Frater Ioannes Pujats, Archiepiscopus Metropolita Rigensis, ob incolarum copiam in circumscriptione ecclesiastica sua degentium, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quibusdam seiunctis territoriis a memorata circumscriptione, nova conderetur dioecesis. Nos, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Iusto Mullor García, Archiepiscopo titulo Volsiniensi et in Lettonia Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus rati id in animarum bonum esse cessurum. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Rigensi separamus decanatus: Daugavpils, Krāslava, Dagda, Aglona, Preili, Livani, Varakļāni, Rēzekne, Ludza, Nautrēni (Rogovka), Viļaka; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Rezeknensem-Aglonensem, quae iisdem limitatur finibus, quibus praedicti decanatus, simul sumpti, in praesens terminantur. Sic novae dioecesis sedem in urbe « Rēzekne » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Cordis Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus simulque decoramus titulo ecclesiae Concathedralis, propriis item factis honoribus et privilegiis, sanctuarium Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae dicatum maximo quidem religionis sensu quod in urbe « Aglona » exstat. Praeterea Rezeknensi-Aglonensi pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus, eundemque iisdem oneribus et officiis adstringimus, quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum fruuntur et adstringuntur secundum singulas ipsas canonum sacrorum normas atque leges. Novam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Rigensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Rigensis subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris communis Collegium Consultorum, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis huiusce dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad mensam archiepiscopalem Rigensem pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque sacrorum candidatorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; selecti seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod quidem attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curia Rigensi ad Curiam Rezeknensem-Aglonensem rite transmittantur. Quae decrevimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Iusto Mullor García, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, pp. 344-346

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana