Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SS. SALVATORIS BAYAMENSIS-MANZANILLENSIS*

IN CUBA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTISSIMI
SALVATORIS BAYAMENSIS-MANZANILLENSIS

 

Venerabilis Frater Petrus Clarus Meurice Estíu, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Cuba, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede enixe petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur, quo efficacius consuleretur spirituali saluti fidelium in ea degentium. Nos quidem in beati Petri Cathedra positi deque totius Dominici gregis bono solliciti, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi, in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi in Cuba separamus territorium civilis provinciae « Granma » nuncupatae; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sanctissimi Salvatoris Bayamensis-Manzanillensis appellandam, quae iisdem llimitabitur finibus, quibus praedictum territorium, ut civili lege exstat, in praesens terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Bayamo » ponimus, ibique situm templum, Sanctissimo Salvatori dicatum, ad gradum ac dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea eandem dioecesim huius Constitutionis virtute suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Cuba eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Cuba subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Cui ut valide auxilietur ibi quam primum Collegium Consultorum de iure constituatur. Congruae prorsus sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad mensam episcopalem archidioecesis Sancti Iacobi in Cuba pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum. Cum fas erit, selecti sacerdotes sua studia completuri Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes eo ipso adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Sancti Iacobi in Cuba ad Curiam Sanctissimi Salvatoris Bayamensis-Manzanillensis quam primum transmittantur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Beniamino Stella, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Cubana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 3, pp. 231-232

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana