The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOMADIENSIS*

MISSIO SUI IURIS BOMADIENSIS AD VICARIATUS
APOSTOLICI DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ex quo sex ferme abhinc annis provido pastorali Nostro ex consilio Missionem « sui iuris » Bomadiensem in Nigeria rite constitui voluimus, cernere feliciter et Nobis licuit et aliis quoque rerum catholicarum spectatoribus miram quandam inibi progressionem fidei actionisque ecclesialis, structurarum multiplicium confirmationem, prosperitatem ipsius missionalis industriae sedulorum sodalium Societatis Sancti Patricii pro Missionibus ad Exteros. Haud ideo quidquam impedire iam videtur quin nova soliditas illi dicioni addatur novaque inter credentium communitates dignitas, alia et ipsa altior canonica condicio Apostolici Vicariatus. Exceptis itaque eorum sententiis et iudiciis, quorum intererat, omnibus atque suadente Congregatione Pro Gentium Evangelizatione Nos ex auctoritatis Nostrae apostolicae plenitudine Missionem sui iuris Bomadiensem ad gradum evehimus statumque Vicariatus Apostolici cui posthac erit nomen Bomadiensis, quem simul nimirum provinciae ecclesiasticae Urbis Beninensis adiungimus et pastoralibus committimus curis Societatis Sancti Patricii pro Missionibus ad Exteros. Addimus praeterea eidem sic constitutae communitati universa iura et officia quae ius canonicum id genus tribuit in Ecclesia sedibus. Omnia vero haec ad effectum adducet Venerabilis Frater Carolus Maria Vigaṇ, Archiepiscopus titulo Ulpaniensis atque Apostolicus in Nigeria Pro-Nuntius. Adiuvante Domino illisque missionalibus sociis laudabilem conferentibus operam, magna sane tenemur spe fidelem populum ac clerum novi huius Vicariatus Apostolici in humana necnon christiana provincia haud mediocres progressus deinceps esse facturum.

Datum Romae, apud Sancum Petrum, die decimo quinto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 5, pp. 272-273

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top