IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ISIOLANUS*
IN KENIA NOVA CONDITUR VICARIATUS APOSTOLICUS ISIOLANUS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Kenia, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto
Venerabilis Fratris Clementis Faccani, Archiepiscopi titulo Serrensis in
Proconsulari atque in eadem Natione Pronuntii Apostolici, censuerunt ibidem
novum Vicariatum Apostolicum esse condendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate sequentia decernimus. In regione patrio sermone «
Isiolo » nuncupata novum constituimus Vicariatum Apostolicum Isiolanum, quem,
separatum a dioecesi Meruensi, metropolitanae Ecclesiae Vercellensis curae
concredimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus cuiusque Pro-Cathedram episcopalem ponimus in templo Deo in honorem
Sancti Eusebii dicato, quod in urbe « Isiolo » exstat. Haec omnia perficienda
committimus Venerabili Fratri Clementi Faccani, quem diximus, onere imposito
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem
remittendi. Hanc denique Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, p. 348
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana