The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KANENSIS*

IN NIGERIA MISSIO SUI IURIS KANENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM
 VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum Missio sui iuris Kanensis, sodalium Societatis Missionum ad Afros curis concredita, haud parva incrementa passim suscepisset, ut iisdem ministris Evangelii meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum animi confirmarentur ad novos maioresque in dies exanclandos labores necnon ut Ecclesia illic firmius constabiliretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditoque pariter eorum, quorum interest, faventi voto, censuerunt nuper ut memorata Missio ad gradum et dignitatem Vicariatus Apostolici eveheretur. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa, qua fungimur, potestate Missionem sui iuris Kanensem ad gradum et dignitatem Vicariatus Apostolici attollimus immutatis finibus et nomine; quem quidem Provinciae ecclesiasticae KadunaŽnsi aggregatum facimus et sollicitis curis Societatis Missionum ad Afros, uti adhuc, committi volumus. Haec omnia perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus Maria ViganÚ, Archiepiscopus titulo Ulpianensis et in Nigeria Apostolicus Pronuntius, cui iniungimus onus authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1995), n. 11, pp. 833-834

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top