IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KERENSIS*
NOVA EPARCHIA IN ERYTHRAEA CONSTITUITUR KERENSIS APPELLANDA
Communitates in orbe terrarum ecclesiales multiplices variasque prae se
ferunt formas, quas legitimas Nos tueri volumus, atque contendimus et studemus,
ut floridiorem statum per proprium ritum illae consequantur. Nunc de Asmarensi
Eparchia cogitamus deque eiusdem amplo territorio. Itaque, postquam de hac re
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus rettulit, iudicavimus
opportunum nonnulla loca ab eadem distrahere et novam Eparchiam condere.
Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam Eparchiam constituimus ab urbe
Keren Kerensis appellanda, ubi eparchialis sedes locatur, quae deinceps regiones
quas Sahel et Senhit appellant complectetur, quamque Eparchiae Metropolitanae
Neanthopolitanae suffraganeam facimus. Ad haec tandem perficienda, consuetudines
iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, nihil
quibusvis rebus minime officientibus. Novensilem communitatem demum hanc
benignis oculis respicientes, exoptamus, ut novum spiritale iter animose ipsa
suscipiat, quae per translaticias consuetudines et fervidam pietatem magnum
progressum consequatur et fidelibus salutifera largiter afferat beneficia.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, p. 350
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana