The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAECI ABULENSIS*

A DIOECESI CAMAGUEYENSI QUODAM DISTRACTO TERRITORIO,
NOVA CONDITUR CAECI ABULENSIS APPELLANDA

 

Universale Ecclesiae ministerium ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus quo facilius commodiusque hoc eveniat. Quocirca cum Venerabilis Frater Adolphus Rodríguez Herrera, Episcopus Camagueyensis, audita Conferentia Episcoporum Cubae, postulaverit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi commissae territorio quodam seiuncto, nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi et in Republica Cubana Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Camagueyensi integrum territorium civilis provinciae « Ciego de Avila » seiungimus, cui illa pars addatur civilis provinciae « Sancti Spiritus » populari sermone Jatibonico vocitata. Inde novam dioecesim constituimus, Caeci Abulensis appellandem, quae iisdem terminatur finibus quibus supra memoratum territorium. Novae dioecesis sedem in urbe Ciego de Avila locamus, templumque ibidem situm idemque Deo in honorem Sancti Eugenii « de la Palma » dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Caeci Abulensis Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibus reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Cuba suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Cuba pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad mensam episcopalem Camagueyensem pertinuerunt. Quod ad seminarii erectionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, semininariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta, quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curia Camagueyensi ad Curiam Caeci Abulensis transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, ante memoratum Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella legamus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 609-610

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top