IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ALTENSIS
QUETZALTENANGUENSIS-TOTONICAPENSIS*
IN GUATIMALA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
ALTENSIS, QUETZALTENANGUENSIS-TOTONICAPENSIS, CUIUS
METROPOLITANA ECCLESSIA ERIT
SEDES EIUSDEM NOMINIS
De spirituali Christifidelium suorum bono solliciti, nuper sacrorum
Antistites Conferentiae Episcoporum Guatimalae ab hac Apostolica Sede unanimo
consensu postulaverunt ut, detractis quibusdam territoriis a Provincia
Ecclesiastica Guatimalensi, quae multitudine civium ac numero suffraganearum
dioecesium eminet, nova Provincia Ecclesiastica constitueretur, cui ecclesia
Cathedralis ad hoc usque tempus Altensis nuncupata uti metropolitana Sedes
daretur nova sumpta denominatione Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis.
Nos quidem, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista
Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi et in eadem Natione Apostolico Nuntio,
de consilio Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi libenter
concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Apostolicae Nostrae
potestatis, sequentia decernimus. Altensem episcopalem Sedem a metropolitico
iure Ecclesiae Guatimalensis seiungimus et ad gradum archiepiscopalis
metropolitanae Ecclesiae evehimus nomine Altensis,
Quetzaltenanguensis-Totonicapensis, cui proinde iura ac privilegia cuncta
conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam communis iuris
fruuntur. Nova exinde Provincia Ecclesiastica constabit sane ex metropolitana
Ecclesia eiusdem nominis et ex dioecesibus Sancti Marci in Guatimala, Sololensi,
Quicensi et Gerontopolitana, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Guatimalensem
spectantibus. Insuper Altensem, Quetzaltenanguensem-Totonicapensem pro tempore
sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae
insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholica Ecclesia sunt
secundum canones Codicis Iuris Canonici ceteris Metropolitis, dum aequalibus
etiam officiis eundem cumulamus oneribusque obstringimus quibus illi etiam
gravantur. Praeterea Venerabilem Fratrem Victorem Hugonem Martínez Contreras,
hactenus Episcopum Altensem, ad archiepicsopalem dignitatem et gradum
Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus et privilegiis quibus
potiuntur alii per orbem Metropolitae, at oneribus similiter nectimus et
officiis quibus illi itidem subiacent. Quae vero praescripsimus, committimus
perficienda Venerabili Fratri, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi, cum
primum fas erit, sincerum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem
pro Episcopis. Iubemus denique omnia et singula hac Apostolica Constitutione
decreta vim sortiri suam sive nunc sive in posterum, quibusvis rebus haud
quaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis
Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus
Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 611-612
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana