Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

REIPUBLICAE CECHAE SEU PRAGEN.
PRO FIDELIBUS BYZANTINI RITUS*

EXARCHIA APOSTOLICA PRO CHRISTIFIDELIBUS BYZANTINI
RITUS IN REPUBLICA CECHA COMMORANTIBUS CONSTITUITUR

 

Quo aptius consuleretur spirituali saluti atque regimini Christifidelium Byzantini ritus in Republica Cecha commorantium, Nos, uti Successores beati Petri de totius Dominici gregis bono solliciti, audito Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinale Sodano, Secretario Status, in Audientia die duodevicesimo mensis Ianuarii hoc anno illi concessa, Exarchiam Apostolicam pro iisdem censuimus esse condendam. Summa igitur Apostolica potestate, quadam detracta parte territorii ab Eparchia Presoviensi, novam constituimus Exarchiam Apostolicam pro Christifidelibus Byzantini ritus in Republica Cecha, cuius Sedem in urbe Praga poni iubemus suam habentem Cathedralem ecclesiam in templo Sancto Clementi Papae dicato, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 614

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana