Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALMENSIS IN BRASILIA*

NOVA CONDITUR ARCHIDIOECESIS METROPOLITANA
PALMENSIS IN BRASILIA SIMULQUE NOVA CONSTITUITUR
PROVINCIA ECCLESIASTICA EIUSDEM NOMINIS

 

Maiori spirituali bono Christifidelium studentes consulere, Venerabiles Fratres sacrorum Antistites Regionis Centralis-Occidentalis Conferentiae Episcoporum Brasiliae, una cum Praeside aliisque Praesulibus eiusdem Conferentiae, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a Provincia ecclesiastica Goianiensi, conderentur et nova metropolitana Sedes in « Palmas », nuper constituta urbe principe Brasiliensis Foederatae Civitatis « Tocantins » et nova simul ecclesiastica Provincia. Nos ergo gravissimo fungentes munere Pastoris et Patris totius gregis Dominici, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi atque in eadem Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis quae sequuntur decernimus. A dioecesi Portus Nationalis separamus integrum territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum, quae patrio sermone nuncupantur: Palmas, São Félix do Tocantins, Mateiros, Novo Acordo, Santa Teresa do Tocantins et Lagoa do Tocantins; a dioecesi autem Miracemana Tocantinensi seiungimus integrum territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum: Aparecida do Rio Negro, Lageado, Lizarda, Rio Sono et Reserva Xerente, atque ex ita distractis territoriis novam constituimus archidioecesim metropolitanam Palmensem in Brasilia, quae iisdem limitabitur finibus, quibus memorata municipia, simul sumpta, nunc terminantur. Itemque constituimus novam Provinciam ecclesiasticam eiusdem nominis, quae efformabitur archidioecesi, quam diximus, dioecesibus Portus Nationalis, Miracemana Tocantinensi ac Tocantinopolitana necnon Praelatura territoriali Cristalandiensi, hactenus ad Provinciam Ecclesiasticam Goianiensem spectantibus. Sic conditae archidioecesis sedem in urbe « Palmas » ponimus, templumque, quod ibi hoc ipso tempore aedificatur Spiritui Sancto dicandum, ad gradum ac dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus cuique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico cathedrales ecclesiae, ad normam iuris, fruuntur. Praeterea archidioecesis Palmensis in Brasilia pro tempore sacrorum Antistiti honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus eundemque oneribus atque obligationibus adstringimus, quae sive Praesulum Ordinariorum locorum sive Metropolitarum propria sunt. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur, qui Archiepiscopo consilio et opera valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae archidioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad mensas episcopales dioecesium Portus Nationalis et Miracemanae Tocantinensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit selecti Seminarii alumni philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur.

Quod vero attinet ad conditae archidioecesis regimen, bonorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac erectio archidioecesis ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur circumscriptioni in cuius territorio ec clesiasticum officium detinent; ceteri autem sacerdotes Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur illi in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam archidioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis Portus Nationalis et Miracemana Tocantinensi ad Curiam Palmensem in Brasilia, quam primum, transmittantur.

Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Alfio Rapisarda, quem diximus, vel, ipso a sede absente, ei, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, iisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 8, pp. 681-683

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana