The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTAE ROSAE DE LIMA*

IN REPUBLICA GUATIMALENSI NOVA CONDITUR
DIOECESIS SANCTAE ROSAE DE LIMA APPELLANDA

 

Ad satius consulendum spiritali Christifidelium utilitati in territorio archidioecesis Guatimalensis, Venerabilis Frater Prosperus Penados del Barrio, eiusdem Sedis sacrorum Antistes, audita Conferentia episcopali Reipublicae Guatimalensis, ab hac Apostolica Sede petivit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova conderetur dioecesis. Nos, qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius Dominici gregis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi et in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse censuimus. De Nostra igitur Apostolica potestate, ab archidioecesi Guatimalensi integrum distrahimus territorium civilis regionis quae vulgo appellatur « Departamento Santa Rosa » ex eoque novam condimus dioecesim Sanctae Rosae de Lima appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus praefatum territorium in praesens terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe vulgo Cuilapa ponimus ibique exstans templum, Domino Nostro Iesu su Christo sub titulo « Niño Dios » dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Praetera hanc novam dioecesim « Sancta Rosa de Lima » suffraganeam facimus Metropolitanae Sedi Guatimalensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium sunt propria. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem Guatimalensem pertinuerunt. Ea quae respiciunt ad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus quae sacri canones praescribunt, ad amussim serventur. Quod vero attinet ad Seminarii dioecesani aedificationem nec non sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum habent officium; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, ad Curiam dioecesis Sanctae Rosae de Lima quam primum transmittantur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Baptistae Morandini, quem memoramus, vel, eo absente, illi, qui in Guatimala Apostolicae Nuntiaturae curat negotia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Tetrum, die septimo et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 9, pp. 737-739

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top