The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSTRAVIENSIS-OPAVIENSIS*

QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI OLOMUCENSI DSTRACTIS TERRITORIIS
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS OSTRAVIENSIS-OPAVIENSIS APPELLANDA

 

Ad Christifidelium spirituali bono tutius consulendum, Venerabilis Frater Ioannes Graubner, sacrorum Antistes archidioecesis Olomucensis, ratione habita de catholicorum fidelium numero operibusque religiosis auctis, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam distracto territorio eiusdem archidioecesis, nova exinde erigeretur ecclesiastica circumscriptio. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Coppa, Archiepiscopo titolo Sertensi et in Republica Cecha Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status, admotae postulationi libenter concedendum esse censuimus. Summa igitur Nostra potestate, ab archidioecesi Olomucensi separamus decanatus: Bílovec, Bruntál, Frýdek, Hlučín, Jeseník, Karviná, Krnov, Mistek, Nový Jičín, Opava, Ostrava, atque ex ita distractis territoriis novam dioecesim Ostraviensem-Opaviensem appellandam iisdem circumscriptam finibus quibus praefati decanatus simul sumpti in praesens terminantur, constituimus et erigimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe Ostrava statuimus templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem Divini Salvatoris dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Atque templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae in urbe Opava exstans dicatum, titulo ac fastigio Ecclesiae Concathedralis decoramus, cum omnibus iuribus, honoribus et privilegiis nec non oneribus et obligationibus quae huiusmodi Ecclesiis sunt propria.

Ostraviensi-Opaviensi pro tempore Episcopo honores, insignia, privilegia iuraque tribuimus, eundemque iisdem oneribus et officiis adstringimus quibus ceteri Praesules Ordinarii locorum gaudent et adstringuntur. Novam erectam dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Olomucensis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Olomucensis subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui Episcopo, in eius Ecclesiae regimine, consilio et opera valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem obvenire debent ex eorum divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad Mensam episcopalem Olomucensem pertinuerunt. Quod attinet ad Seminarii dioecesani aedificationem atque sacrorum candidatorum institutionem serventur praescripta iuris communis, ratione habita normarum et regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi, nec non sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt, ad amussim serventur. Simul ac Ostraviensis-Opaviensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae erectam dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curia Olomucensi ad Curiam Ostraviensem-Opaviensem rite transmittantur. Haec, quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Coppa, quem diximus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 834-836

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top