The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PREMISLIENSIS-VARSAVIENSIS
ritus BYZANTINI UCRAINORUM
*

IN POLONIA EPARCHIA PREMISLIENSIS RITUS BYZANTINI UCRAINORUM
AD GRADUM ET DIGNITATEM ARCHIEPARCHIAE METROPOLITANAE
 PREMISLIENSIS-VARSAVIENSIS RITUS BYZANTINI UCRAINORUM EVEHITUR
 ITEMQUE PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR EIUSDEM NOMINIS
AC RITUS QUIBUS MEMORATA NOVA ARCHIEPARCHIA METROPOLITANA

 

Ad aptius providendum spirituali saluti atque regimini Christifidelium ritus Byzantini Ucrainorum in dilecta Polonia commorantium, Nos, beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, summa Apostolica potestate sequentia decernimus: Eparchiam Premisliensem ritus Byzantini Ucrainorum ad gradum et dignitatem Archieparchiae Metropolitanae Premisliensis-Varsaviensis ritus Byzantini Ucrainorum evehimus itemque Provinciam ecclesiasticam condimus eiusdem nominis ac ritus quibus memorata nova Archieparchia Metropolitana. Sic conditae ecclesiasticae Provinciae uti suffraganeam damus Eparchiam Vratislaviensem-Gedanensem ritus Byzantini Ucrainorum. Praeterea sedem huiusce Archieparchiae Metropolitanae in urbe Premislia poni iubemus dum ibi exstans templum Sanctissimi Cordis Iesu et Sancti Ioannis Baptistae cathedralis ecclesia esse perget. Nova Archieparchia Metropolitana hos decanatus amplectetur: Premisliensem, Cracoviensem-Crynicensem (sine paroeciis: Gliwice et Katowice), Olstinensem et Elbingensem (sineparoecia Gdańsk), hucusque ad Eparchiam Premisliensem ritus Byzantini Ucrainorum pertinentes. Insuper, quoniam nova Archieparchia Metropolitana ab Eparchia Vratislaviensi Gedanensi flumine Vistula est divisa, pastorales ob rationes statuimus ut incolae urbium quae prope idem flumen degunt, secundum fines civiles pertineant ad ipsam Archieparchiam Metropolitanam. Ceterum Venerabilem Fratrem Ioannem Martyniak, hactenus Episcopum Eparchiae Premisliensis ritus Byzantini Ucrainorum, a Nobis selectum inter candidatos propositos a Synodo Episcoporum Ecclesiae Byzantinae Ucrainorum, Archiepiscopum Metropolitam Archieparchiae Metropolitanae, quam diximus, renuntiamus, cunctis factis propriis iuribus et oneribus tali muneri adnexis. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Ecclesiis Orient. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Archangelus Moscone, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 10, pp. 793-794

 

Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top