IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
EUNAPOLITANA*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN BRASILIA, EUNAPOLITANA APPELLANDA
Apostolicum munus ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare
contendimus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant
cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc
facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Antonius Eliseus
Zuqueto, Episcopus Taxensis-Carabellensis, et Paulus Lopes de Faria, olim
Episcopus Itabunensis, consentiente Conferentia Episcopali Brasiliensi,
postuiaverint ut ex suo territorio quibusdam detractis partibus nova conderetur
dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo
titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de Congregationis pro
Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et
decernimus: a dioecesibus Taxensi-Carabellensi et Itabunensi distrahimus
integrum territorium, quod in praesentiarum lege civili circumscribitur
municipiis illis, quae populari loquela vocantur Eunápolis, Belmonte, Porto
Seguro, Guaratinga, Itagimirim, Itabela, Itapebi et Santa Cruz Cabrália, quibus
nova dioecesis constituitur, Eunapolitana appellanda, quae iisdem
terminatur finibus quibus supra memorata municipia simul sumpta
circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Eunapoli locamus, templumque
ibidem paroeciale idemque Beatae Mariae Virgini « Auxiliadora » dicatum ad
gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis. Eunapolitanus Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus,
quibus reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Sancti
Salvatoris in Brasilia suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani
deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis
sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio
procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum
quae antehac ad Mensas Episcopales (quae vulgo «Mitras vocantur»
Taxensem-Carabellensem et Itabunensem pertinuerunt. Collegium Consultorum
instituatur, qui validam opem ipsi Episcopo ferant. Quod ad Seminarii
institutionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta iuris communis
et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones
itemque sacerdotes ad studia complenda Romam ad Pontificium Collegium Pium
Brasiliense mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis regimen
pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani,
sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri
canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad
effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in
cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes,
Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent
domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a
Curiis Taxensi-Carabellensi et Itabunensi ad Curiam Eunapolitanam sollicite
transferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus,
Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda legamus, quem antea memoravimus, facta
etiam potestate subdelegandi quemlibet in ecclesiastica potestate constitutum.
Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 835-836
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana