IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NEYYATTINKARAËNSIS
IN INDIA MERIDIONALI NOVA CONDITUR DIOECESIS
NEYYATTINKARAËNSIS
Ad aptius provehendum evangelizationis opus in India meridionali Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium
Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi
voto eorum quorum interest, censuerunt ibidem novam condendam esse dioecesim.
Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, auctoritate haec decernimus. A
Trivandrensi Latinorum dioecesi separamus partes orientales nuncupatas «
Nedumangad Taluk » et « Neyyattinkara Taluk » excepta parte litoris « Padroado
»; ex iisque novam constituimus dioecesim Neyyattinkaraënsem, quam
metropolitanae Ecclesiae Verapolitanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in civitate « Neyyattinkara » atque templum inibi exstans, Deo in
honorem Sanctae Mariae Conceptionis Immaculatae dicatum, ad dignitatem
cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Maria
Callistus Soosa Pakiam, Episcopus Trivandrensis Latinorum, qui, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 838-839
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana