The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAUCHIANUS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN NIGERIAE FINIBUS,
BAUCHIANUS APPELLANDUS

 

Laudamus Dominum « quia aperuisset gentibus ostium fidei » (Act 14, 27) et sollicitam adhibeamus curam continenter ut Dei salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant omnesque nationes. Ideo nullam Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Cum quidem in Nigeriana terra Spiritus Sancti afflatu fides catholica constantem demonstret emolumentum, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus: novum Vicariatum Apostolicum condimus Bauchianum appellandum, qui districtus civiles comprehendit, ab archidioecesi Iosensi distractos, vulgo Akko, Alkaleri, Balanga, Bauchi, Billirri, Darazo, Dass, Dukku, Gamawa, Gankuwa, Gombe, Itas/Gadau, Jama'are, Kaltungo, Katagum, Misau, Nafada, Nigi, Shiri, Tafawa-Balewa, Toro, Tamaltu/Deba et Zaki, id est territorium regionis civilis Bauchianae. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Vigaṇ, Archiepiscopum titulo Ulpianensem et Pro-Nuntium Apostolicum in Nigeria legamus, facta videlicet facultate quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Contrariis rebus quibusvis minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 839-840

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top