IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COLORATENSIS*
IN AEQUATORIANA NATIONE PRAELATURA TERRITORIALIS COLORATENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM EVEHITUR SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE
Cum hisce recentioribus annis Praelatura territorialis Coloratensis catholicorum
fidelium numero operibusque religiosis et civilibus auctis haud modicum
incrementum cepisset, Venerabilis Frater Iosephus Marius Ruiz Navas,
Archiepiscopus Metropolita Portus Veteris atque Conferentiae Episcopalis
Aequatorianae Praeses, eadem Conferentia audita, ab hac Apostolica Sede petivit
ut haec praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur.
Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem
rei Venerabili Fratre Francisco Canalini, Archiepiscopo titulo Valariensi et in
memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate, Praelaturam territorialem Coloratensem ad gradum et dignitatem
dioecesis attollimus, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et
eodem Curiae nomine Coloratensi. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Santo
Domingo de los Colorados » ponimus, ibique exstans praelaticium hucusque
templum, Domino Nostro Iesu Christo in caelum ascendenti dicatum, ad gradum et
dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Praeterea dioecesim Coloratensem
suffraganeam confirmamus metropolitanae Sedi Portus Veteris dum Venerabilem
Fratrem Aemilium Laurentium Stehle, hactenus Episcopum Praelatum Coloratensem,
Episcopum dioecesanum Coloratensem nominamus, iisdem iuribus, privilegiis,
insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae
Episcoporum residentium, ad normam iuris, propria sunt. Congruae sustentationi
Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus
atque bonis temporalibus cunctis, quae ad dictam praelaturam pertinuerunt. Simul
ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem
praelaturae adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Quod vero attinet
ad conditae dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani
Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id
genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Haec omnia
perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Canalini, quem diximus, vel,
absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Aequatoria;
eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Augusti, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 12, pp. 908-909
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana