 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NEPALIANA*
MISSIO SUI IURIS NEPALIANA AD PRAEFECTURAE APOSTOLICAE
DIGNITATEM ATTOLLITUR
Cuncta disponere solemus atque sollicitam curam adhibere ut Evangelii nuntius
et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam efficacissime vel ad
longinquos populos perveniant. Nunc gens versatur ob oculos Nostros quae in
Nepalia commoratur, cui omnibus ex partibus opportuna subsidia commodare
properamus. Inibi enim Societatis Iesu sodales laudabiliter operantur multumque
adlaborant, veritatis semen sparsuri, atque huius industriae conspiciuntur iam
haud mediocres fructus. De consilio igitur Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, audito favorabili quorum interest suffragio, Praefecturam
Apostolicam Nepalianam condimus, provinciae ecclesiasticae Ranchiensi
aggregandam, et eam curis demandamus fidenter Societatis Iesu. Haec omnia ad
expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem
itemque in Nepalia Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate
quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re
tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis
rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 5, p. 269
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|