 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAUCANA*
IN TIMORIA ORIENTALI NOVA CONDITUR DIOECESIS BAUCANA
Quo aptius consuleretur Evangelizationis operi in Timoria Orientali, optime
fieri est visum si ibidem nova dioecesis constitueretur. Quapropter Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium
Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque votis eorum
quorum interest, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur,
Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae,
talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A
Diliensi dioecesi separamus partem orientalem territorii ex eaque novam condimus
dioecesim Baucanam, quam huic Apostolicae Sedi immediate subiectam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam volumus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Baucau », templumque
inibi exstans, Deo in honorem Sancti Antonii Lisbonensis dicatum, ad dignitatem
cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Petrus
Sambi, Archiepiscopus titulo Bellicastrensis atque in Indonesia Apostolicus
Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad
memoratam Congregationem cito mittenda. Mandamus denique ut haec Constitutio
Nostra nunc et in posterum sit rata, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 2, p. 86
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|