Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONAVENTURENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLUMBIA
EX VICARIATU APOSTOLICO BONAVENTURENSI

 

Ministerium apostolicum ab ipso Domino Nobis demandatum summa diligentia explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita sententia, haec statuimus et decernimus. Sedulam industriam Instituti Yarumalensis et catholicae communitatis prosperitatem plane agnoscentes, Vicariatum Apostolicum Bonaventurensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem servato nomine, quam Ecclesiam deinde suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Caliensi, Congregationi pro Gentium Evangelizatione subiectae. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Buenaventura appellatur, et ibidem templum, quod San Buenaventura dicunt, ad statum Cathedralis Ecclesiae evehimus. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Paulum Romeo, Archiepiscopum titulo Vulturiensem deputamus, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, p. 244

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana