Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUARENENSIS*

IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS GUARENENSIS

 

Maiori Christifidelium bono studentes consulere sacrorum Antistites Conferentiae Episcoporum Venetiolae unanimo consensu ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quodam seiuncto terrritorio a dioecesi Tequinensi, nova dioecesis conderetur, quo aptius ibidem provideretur pastoralibus necessitatibus. Nos vero, favente eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi et in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio pariter Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur, potestate, sequentia decernimus: a dioecesi Tequinensi separamus territorium municipiorum nuncupatorum Acevedo, Andrés Bello, Brión, Buroz, Páez, Plaza, Pedro Gual et Zamora hactenus ad Vicariatus Episcopales Guarenas et Barlovento pertinentia perque ambos dispertita; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Guarenensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae episcopalem sedem in urbe « Guarenas » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Dominae Nostrae de Copacabana dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Guarenensem suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Venetiola eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Venetiola subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut quam primum ibi ad normam iuris constituatur collegium consultorum, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem obvenire debent e divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad mensam episcopalem dioecesis Tequinensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit, selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertinent, a Curia Tequinensi ad Curiam Guarenensem quam primum transmittantur. Quae praescripsimus, perducet ad exitum Venerabilis Frater Orianus Quilici, quem diximus, cuique tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis de more remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 2, pp. 84-85

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana