 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INIRIDANUS*
VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN COLUMBIAE FINIBUS,
INIRIDANUS APPELLANDUS
Studiosam sane curam continenter adhibemus ut Evangelii nuntius et Domini salus
omnia loca contingant et quam plurimas gentes afficiant. Quapropter nullam Nos
interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque
accidat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, iis
quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus. Novum
Vicariatum Apostolicum condimus Iniridanum appellandum, qui territorium
civile quod Guainía appellant a Vicariatu Apostolico Mituensi-Porto Iniridensi
atque agri partem cuius fines reperiuntur inter flumen « Guaviare » et ostium
fluminis « Matavén » ad fluvium « Orinoco », itemque loci partem quae recluditur
usque ad fontem supra memorati fluminis et finitur ad ostium fluminis « Siare »
quod in regione « Guaviare » situm est, a Praefectura Apostolica « de Vichada »
abstrahendas, complectetur. Novum conditum Vicariatum Apostolicum pastoralibus
curis concredimus Instituto Yarumalensi pro Missionibus ad Exteras Gentes. Haec
omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Paulum Romeo, Archiepiscopu titulo
Vulturiensem et in Columbia Apostolicum Nuntium legamus, fatta videlicet
facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 3, pp. 153-154
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|