 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KASANA-LUVEERINA*
IN UGANDA NOVA CONDITUR DIOECESIS KASANA-LUVEERINA
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Uganda eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum antea esset petitum ut, divisa
Kampalaënsi archidioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica
constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules,
qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature
perpensis habitoque pariter faventi voto eorum quorum interest, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Kampalaënsi archidioecesi
separamus territorium regionis civilis, quae patrio sermone nuncupatur « Luweero
»; ex eoque novam constituimus dioecesim Kasanam Luveerinam, quam
metropolitanae Ecclesiae Kampalaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt
ac illi memoratae civilis regionis. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in
urbe « Kasana » atque ibidem exstans templum Deo dicatum in honorem Beatae
Mariae Virginis titulo Annuntiationis Dominae Nostrae invocatae ad dignitatem
cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Aloisius
Robles Díaz, Archiepiscopus titulo Stephaniacensis atque in Uganda Pro-Nuntius
Apostolicus, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad
Congregationem, quam diximus, cito mittenda. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus
Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, pp. 245-246
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|