The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RRHĖSHENIENSIS*

NOVA IN ALBANIA CONSTITUITUR DIOECESIS RRHĖSHENIENSIS

 

Successoris Petri in Ecclesia munere fungentes ad provehendum christifidelium spiritale bonum, nunc etiam populum Dei in Albania respicimus, omnia disponere contendentes ad animarum curam efficaciorem inibi reddendam. Quapropter, audito consilio quorum interest, Summa Apostolica Nostra potestate e parte territorii quadam archidioecesis Dyrracensis-Tiranensis atque ex abbatia territoriali S. Alexandri de Orosci novam condimus dioecesim Rrėsheniensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Scodrensi subicimus nec non iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione. Nova igitur communitas ecclesialis civiles amplectitur regiones vulgo appellatas Rrėshen (Mirdita), Burrel, Bulquize et Peshkopi. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Rrėshen statuimus, templumque ibi erigendum, Mariae Reginae Mundi dicandum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Iubemus deinde, ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat adiutorium, atque Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum instituatur. Circa sacrorum candidatorum institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione pro Institutlone Catholica statutis. Quod vero attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Ivano Dias, Archiepiscopo titulo Rusubisiritano atque in Albania Apostolico Nuntio, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 3, pp. 156-157

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top