 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LURINENSIS*
QUODAM AB ARCHIDIOECESI LIMANA DISTRACTO TERRITORIO NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS LURINENSIS APPELLANDA
Quo fructuosius evangelica disseminaretur veritas in quibusdam
circumscriptionis Limanae regionibus, Venerabilis Frater Noster Augustus S.R.E.
Cardinalis Vargas Alzamora, sacrorum Limanae metropolitanae Ecclesiae Antistes,
audita Peruviae Episcoporum Conferentia, ab Apostolica Sede postulavit ut, e sua
ecclesiastica communitate ampla territorii parte distracta nova exinde
dioecesana sedes erigeretur. Nos igitur, audita sententia Venerabilis Fratris
Fortunati Baldelli, Archiepiscopi titulo Mevaniensis et in Natione Peruviana
Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, admotae
postulationi concedendum esse censuimus. Summa Ergo Nostra potestate, a Limana
archidioecesi integrum distrahimus territorium paroeciarum vulgari sermone
nuncupatarum: Corpus Christi, Niño Jesús, La Anunciación, La Trinidad, Los
Santos Inocentes, María Misionera, Sagrado Corazón de Jesús, San Francisco, San
Gabriel Arcángel, San José de Nazaret, San Martín, Santa Catalina Labouré,
Cristo de Pachacamilla, Cristo Resucitado, El Salvador, el Santísimo Salvador,
Inmaculada Concepción, Jesús Nazareno, Nuestra Señora de la Paz, Nuestra Señora
del Carmen, San Francisco (Tablada de Lurín), San Pedro de Lurín. Ex ita
distracto territorio novam condimus dioecesim Lurinensem appellandam,
iisdem circumscriptam finibus quibus praefatae paroeciae in territoriali Limanae
Ecclesiae ordinatione in praesens terminantur. Huius dioecesis sedem in suburbio
Limanae urbis vulgo nuncupato Lurín collocamus, cuius paroeciale templum Deo in
honorem beati Petri Apostoli dicatum ibi exstans ad gradum et dignitatem
Ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam erectam dioecesim suffraganeam
constituimus metropolitanae Ecclesiae Limanae, eiusque Episcopum metropolitico
iuri Archiepiscopi Limani. Ut Pastori noviter erectae Ecclesiae validum
tribuatur adiutorium, Collegium consultorum ad normam iuris quam primum
constituatur. Congruae ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis
provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente
ex divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda. Quod ad
Seminarium dioecesanum statuendum sacrorumque alumnos formandos attinet,
serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a
Congregatione de Institutione Catholica statutis. Cum fas erit, selecti
Seminarii alumni nec non sacerdotes studia completuri Romam mittantur. Simul ac
Lurinensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes
Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium
detinent; ceteri autem clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati
maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta
et documenta quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia
respiciunt, a Curia Limana ad Curiam Lurinensem quam primum transmittantur. Ad
haec omnia perficienda legamus memoratum Venerabilem Fratrem Fortunatum
Baldelli, quem diximus, vel, ipso absente, negotiorum Apostolicae Sedis in
Peruvia gestorem, necessarias et opportunas iisdem tribuens facultates etiam
subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, pp. 240-241
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|