 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS
ARGENTARII*
IN REPUBLICA DOMINICIANA NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS
ARGENTARII
Venerabilis Frater Ioannes Antonius Flores Santana, Archiepiscopus
Metropolita Sancti Iacobi Equitum, audita Conferentia Episcoporum Dominiciana,
ab hac Apostolica Sede petivit ut, quibusdam seiunctis territoriis a
circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur ad efficacius
providendum spirituali saluti fidelium in ea degentium. Nos, beati Petri
Successores de totius Dominici gregis bono solliciti, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Francisco Bacqué, Archiepiscopo titulo Gradiscano, in memorata
Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate
sequentia decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi Equitum separamus sive
integrum territorium civilis provinciae patrio sermone « Puerto Plata »
nuncupatae sive territorium municipii « Gaspar Hernández » ad civilem provinciam
« Espaillat » pertinens; atque ex ita distractis territoriis noyam constituimus
dioecesim Portus Argentarii appellandam, quae iisdem limitabitur finibus,
quibus praedicta territoria, ut civili lege exstant, in praesens terminantur.
Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « Puerto Plata » ponimus, ibique situm
templum, Deo in honorem Sancti Philippi Apostoli dicatum, ad gradum et
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea dioecesim Portus Argentarii
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Iacobi Equitum eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi Equitum subicimus. Mandamus
insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis
constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae
quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis,
fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C.
eidem obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium archidioecesis Sancti
Iacobi Equitum pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii
dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem,
serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac
regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit,
selecti sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Simul ac dioecesis
erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur
Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero
clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae illi
in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad
noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia
respiciunt, a Curia Sancti Iacobi Equitum ad Curiam Portus Argentarii quam
primum transmittantur. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus
Venerabili Fratri Francisco Bacqué, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui
curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Republica Dominiciana, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Decem bris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 3, pp. 154-156
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|