|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TRIVANDRENSIS SYRORUM MALANKARENSIUM*
METROPOLITANA EXCITATUR EPARCHIA TRIVANDRENSIS SYRORUM
MALANKARENSIUM IN INDIA
Singulares omnino recentius videre licuit
progressus vitae catholicae actionisque christianae fecisse carissimum in India
gregem Trivandrensem Syrorum Malankarensium, unde tota nimirum Mater laetatur
Ecclesia. Cum vero ipsius dicionis illius latiores fines fideliumque
multitudines difficilius reddidissent sacrorum inibi pastorale opus atque
cotidianum apostolatus ministerium, suasum prudenter est ut iisdem de finibus
alia conderetur eparchia quae non facilius modo gubernaretur sed eosdem pietatis
fideique fructus etiam sponderet. Pro apostolicae igitur potestatis Nostrae
amplitudine civilem regionem, cui vulgare est nomen Kanyakumari, abscindimus ab
memorata Archieparchia Trivandrensi quam in Eparchiam convertimus
Marthandomensem, dum eparchialem nempe sedem in urbe collocari volumus ipsa
Marthandom novamque hanc communitatem subdi Metropolitanae Eparchiae
Trivandrensi veluti suffraganeam. Iubentes praeterea singula illa quam
diligentissime adservari quas de huius modi constitutione sive eparchiae
erectione sacri statuant canones, mandamus graviter Venerabili Fratri
Metropolitae Trivandrensi ut hoc Nostrum decretum singillatim quam primum curet
ad effecta propria deducendum, quo citius possit novellus ille grex
fidentiusque suam proprii floris auctusque optati ingredi viam. Quod superest,
vehementer pastoris omnium ecclesiarum animo adfectu amore Divinum Pastorem
precamur ut natae sic hodie Eparchiae Marthandomensi propitius faveat et
arrideat hortamur universum eius clerum ac populum ut suae memores dignitatis
et altioris condicionis alacriter suscipiant ecclesiam suam deinceps
aedificandam et ex Christi voluntate prosperandam. Litteras denique hasce
Nostras firma esse in perpetuum edicimus suamque rite vim quibusvis rebus
contrariis haudquaquam obstantibus habituras.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et decimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient. Praef. |
Marcellus Rossettii,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 436-437
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|