 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SUCHITEPEQUENSIS-RETALHULENSIS*
IN GUATIMALA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SUCHITEPEQUENSIS-RETALHULENSIS
Ad aptius consulendum spirituali bono fidelium sibi creditorum, Venerabiles
Fratres Victor Hugo Martínez Contreras, Archiepiscopus Metropolita Altensis,
Quetzaltenanguensis-Totonicapensis, et Eduardus Ernestus Fuentes Duarte,
Episcopus Sololensis, audita Conferentia Episcoporum Guatimalae, ab hac
Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a
circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur. Nos, favente
quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo
titulo Numidensi et in eadem Natione Nuntio Apostolico, de consilio
Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Ab
archidioecesi Altensi-Quetzaltenaguensi-Totonicapensi separamus integrum
territorium civilis regionis patrio sermone « Departamento de Retalhuleu »
nuncupatae, a dioecesi autem Sololensi seiungimus territorium civilis regionis «
Departamento de Suchitepéquez »; atque ex ita distractis territoriis novam
constituimus dioecesim Suchitepequensem-Retalhulensem, quae iisdem limitabitur
finibus, quibus praedicta territoria nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae
sedem in urbe « Mazatenango », civilis regionis « Departamento de Suchitepéquez
» urbe principe, ponimus, ibique templum situm, Deo in honorem sancti
Bartholomaei Apostoli dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis
evehimus. Praeterea dioecesim Suchitepequensem-Retalhulensem suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Guatimalensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Mandamus insuper ut quam
primum ibi constituatur ad normam iuris Collegium Consultorum, qui Episcopo,
consilio et opera valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis
novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac
portione bonorum, quae secundum normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici eidem
obvenire debent quaeque hactenus ad patrimonium sive archidioecesis Altensis,
Quetzaltenanguensis-Totonicapensis sive dioecesis Sololensis pertinuerunt. In
iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque
candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis,
habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione
Catholica statutarum; cum fas erit, selecti sacerdotes sua studia completuri,
Romam mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso
sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni
incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae illi in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam
dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis
archidioecesis Altensis, Quetzaltenanguensis-Totonicapensis et dioecesis
Sololensis ad Curiam Suchitepequensem-Retalhulensem quam primum transmittantur.
Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio vel, ipso
absente, illi, qui curat negotia Apostolicae Sedis in Guatimala; eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et tricesimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 5, p. 270-271
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|