 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MANGANA*
AB ARCHIDIOECESI UAGADUGUENSI ET A DIOECESI KUPELAĖNSI
QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS, NOVA CONDITUR MANGANA DIOECESIS
De cunctis Ecclesiis solliciti, ministerium ab ipso
Domino Nobis commissum summa diligentia explicare innitimur, ut eiusdem
salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter
gentes. Idcirco Nos res disponere properamus quo hoc facilius commodiusque
eveniat. Quapropter de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio,
sententiam iis quorum interest rogatis haec statuimus et decernimus. In Burkina
Faso loca districtuum civilium, quae appellantur « Boulgou », « Bazega », «
Zoundweogo » et « Nahouri » ab archidioecesi Uagaduguensi et dioecesi Kupelaėnsi
seiungimus atque novam condimus dioecesim, Manganam appellandam. Hanc porro
dioecesim suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Uagaduguensi atque
iurisdictionis Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Ipsius novae
dioecesis episcopalem sedem in urbe quam « Manga » vocant locabimus atque
templum « Notre Dame de l'Assomption » dicatum, in eadem urbe situm, ad gradum
Ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis consentaneis concessis iuribus et
privilegiis. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem
Fratrem Aloisium Ventura legamus, Archiepiscopum titulo Equiliensem et in
Burkina Faso Apostolicum Nuntium, facta eam potestate subdelegandi quemlibet in
ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 7, pp. 437-438
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|